25
baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
26
si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
27
et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
28
quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
29
ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit
30
accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
31
quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
32
venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
33
aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
34
cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
35
et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt