1
et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
2
ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
3
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
4
et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
5
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
6
audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis