26
si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
27
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
28
ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
29
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
30
et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
31
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
32
ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
33
ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
34
amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
35
caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt