1
in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
2
et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
3
hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
4
ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
5
tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
6
et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
7
videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira