1
tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
2
et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
3
et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
4
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
5
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
6
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
7
ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum