26
ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
27
cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
28
omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
29
et castrametabuntur ad meridianam plagam
30
princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
31
et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
32
princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
33
at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
34
omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
35
princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
36
erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
37
columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
38
castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
39
omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
40
et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
41
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
42
recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
43
et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
44
locutusque est Dominus ad Mosen
45
tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
46
in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel