Proverbs 20:3-13

3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
The Latin Vulgate is in the public domain.