Proverbs 20

1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

Proverbs 20 Commentaries

The Latin Vulgate is in the public domain.