Susanna 1:23-33

23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
24 Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
28 Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
29 Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt.
30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
The Latin Vulgate is in the public domain.