21
quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
22
Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.
23
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
24
Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
25
Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.