Susanna 1:43-53

43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.
45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
46 Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.
47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.
52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius:
53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
The Latin Vulgate is in the public domain.