8
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
9
non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
10
sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
11
semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
12
quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
13
nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
14
neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti
15
cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute
16
virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
17
virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
18
tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse