1 Corinthians 12; 1 Corinthians 13; 1 Corinthians 14

Viewing Multiple Passages

1 Corinthians 12

1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
14 nam et corpus non est unum membrum sed multa
15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro
28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Corinthians 13

1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Corinthians 14

1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
38 si quis autem ignorat ignorabitur
39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
The Latin Vulgate is in the public domain.