Exodus 25; Exodus 26; Matthew 20:17-34

Viewing Multiple Passages

Exodus 25

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas
3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes
4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim
6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris
7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud
10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem
11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum
12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero
13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis
15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi
19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero
20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca
21 in qua pones testimonium quod dabo tibi
22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem
24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum
25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam
26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari
28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam
29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo
30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper
31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero
33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili
34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno
36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo
37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso
38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo
39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi
40 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
The Latin Vulgate is in the public domain.

Exodus 26

1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt
4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem
17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 20:17-34

17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
The Latin Vulgate is in the public domain.