Ezekiel 3; Ezekiel 4; Hebrews 11:20-40

Viewing Multiple Passages

Ezekiel 3

1 et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel
2 et aperui os meum et cibavit me volumine illo
3 et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce
4 et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba mea ad eos
5 non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israhel
6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te
7 domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde
8 ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum
9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est
10 et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi
11 et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant
12 et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo
13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae
14 spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me
15 et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum
16 cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens
17 fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me
18 si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
19 si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti
20 sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram
21 si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti
22 et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum
23 et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam
24 et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuae
25 et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum
26 et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est
27 cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ezekiel 4

1 et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem
2 et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro
3 et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel
4 et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israhel super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum
5 ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israhel
6 et cum conpleveris haec dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi
7 et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam
8 ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae
9 et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud
10 cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti stateres in die a tempore usque ad tempus comedes illud
11 et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud
12 et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum
13 et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos
14 et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda
15 et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo
16 et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent
17 ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hebrews 11:20-40

20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
The Latin Vulgate is in the public domain.