Genesis 16; Genesis 17; Matthew 5:27-48

Viewing Multiple Passages

Genesis 16

1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 17

1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus
2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis
3 cecidit Abram pronus in faciem
4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te
6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur
7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te
8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis
10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos
12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra
13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit
15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram
16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo
17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum
20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam
21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero
22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham
23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus
24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui
25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae
26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 5:27-48

27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
The Latin Vulgate is in the public domain.