Genesis 23; Genesis 24; Matthew 7

Viewing Multiple Passages

Genesis 23

1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis
2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meu
5 responderuntque filii Heth
6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
12 adoravit Abraham coram populo terrae
13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
14 respondit Ephro
15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaa
20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 24

1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei
2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum
3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito
4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac
5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo
8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc
9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc
10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor
11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit
12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham
13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam
14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo
15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula
16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur
17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua
18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum
19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant
20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit
21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non
22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem
23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum
24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor
25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum
26 inclinavit se homo et adoravit Dominum
27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei
28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat
29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons
30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae
31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis
32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo
33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere
34 at ille servus inquit Abraham sum
35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos
36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat
37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo
39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei
41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi
42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua
44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei
45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere
46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus
48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius
49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram
50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus
52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum
55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur
56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum
57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam
59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul
64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se
66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 7

1 nolite iudicare ut non iudicemini
2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei
The Latin Vulgate is in the public domain.