Hosea 1; Hosea 2; Hosea 3; Hosea 4; Revelation 1

Viewing Multiple Passages

Hosea 1

1 verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel
2 principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino
3 et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium
4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel
5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel
6 et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum
7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus
8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium
9 et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester
10 et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis
11 et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hosea 2

1 dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae Misericordiam consecuta
2 iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum
3 ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti
4 et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt
5 quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
6 propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet
7 et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc
8 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
9 idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius
10 et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea
11 et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius
12 et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri
13 et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus
14 propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius
15 et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti
16 et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali
17 et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum
18 et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter
19 et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus
20 et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
21 et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram
22 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel
23 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia
24 et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hosea 3

1 et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum
2 et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei
3 et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te
4 quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
5 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hosea 4

1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra
2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit
3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur
4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam
6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo
8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum
9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei
10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo
13 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt
14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit
15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus
16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine
17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum
18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Revelation 1

1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.