Hosea 5; Hosea 6; Hosea 7; Hosea 8; Revelation 2

Viewing Multiple Passages

Hosea 5

1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hosea 6

1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum
2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae
4 quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
5 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur
6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta
7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me
8 Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine
9 et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
10 in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel
11 sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hosea 7

1 cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris
2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt
3 in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
4 omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum
5 dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus
6 quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae
7 omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me
8 Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur
9 comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit
10 et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
11 et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
12 et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
13 vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
14 et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
15 et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam
16 reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hosea 8

1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Revelation 2

1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces
3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda
12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua
22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
25 tamen id quod habetis tenete donec veniam
26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes
27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur
28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam
29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
The Latin Vulgate is in the public domain.