Job 29; Job 30; Job 31

Viewing Multiple Passages

Job 29

1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
15 oculus fui caeco et pes claudo
16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 30

1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
29 frater fui draconum et socius strutionum
30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 31

1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima
12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
The Latin Vulgate is in the public domain.