Job 40; Job 41; Job 42

Viewing Multiple Passages

Job 40

1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
25 concident eum amici divident illum negotiatores
26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 41

1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 42

1 respondens autem Iob Domino dixit
2 scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
3 quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam
4 audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
5 auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob
8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob
9 abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob
10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia
11 venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
13 et fuerunt ei septem filii et filiae tres
14 et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii
15 non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum
16 vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum
The Latin Vulgate is in the public domain.