Psalms 148; Psalms 149; Psalms 150; 1 Corinthians 15:29-58

Viewing Multiple Passages

Psalms 148

1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
13 quia exaltatum est nomen eius solius
14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 149

1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute
5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis
9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 150

1 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis
6 omnis spiritus laudet Dominum
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Corinthians 15:29-58

29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
30 ut quid et nos periclitamur omni hora
31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
The Latin Vulgate is in the public domain.