1 Chronicles 12:29-39

29 de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul
30 porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis
31 et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David
32 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur
33 porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici
34 et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia
35 de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum
36 et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia
37 trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia
38 omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David
39 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui