15
et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem
16
porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel
17
attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo
18
reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel
19
oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai
20
dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon
21
viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem
22
fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit
23
et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit
24
cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua
25
porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo