12
sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
13
quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
14
et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
15
qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
16
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
17
et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
18
supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
19
circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
20
cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
21
confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
22
et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
23
transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
24
et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
25
et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
26
cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
27
morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis