8
et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
9
et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
10
in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
11
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
12
dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
13
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
14
verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
15
et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
16
qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
17
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
18
et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem