9
et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
10
sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
11
quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
12
dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio
13
sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos
14
et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
15
haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
16
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
17
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
18
et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
19
et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum