23
et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
24
quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
25
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
26
et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
27
sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
28
et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
29
quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
30
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
31
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
32
et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
33
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos