29
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
30
et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
31
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
32
ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
33
ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
34
amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
35
caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
36
de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
37
sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
38
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
39
et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
40
tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
41
duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
42
vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
43
illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
44
ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
45
quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
46
beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
47
amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
48
si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
49
et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
50
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
51
et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium