4
et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
5
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
6
audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
7
consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
8
haec autem omnia initia sunt dolorum
9
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
10
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
11
et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
12
et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
13
qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
14
et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
15
cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
16
tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
17
et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
18
et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
19
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
20
orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
21
erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
22
et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
23
tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
24
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
26
si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
27
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
28
ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae