Change Translation
- Recent Translations
-
Audio Available
- All Translations
-
Audio Available
1 Kings 15; 1 Kings 16; 1 Kings 17
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
1 Kings 15
1
igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam
2
tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
3
ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius
4
sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem
5
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei
6
attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitae eius
7
reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et inter Hieroboam
8
et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo
9
in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda
10
et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
11
et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius
12
et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eius
13
insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron
14
excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis
15
et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa
16
bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
17
ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae
18
tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens
19
foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me
20
adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
21
quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa
22
rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha
23
reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes
24
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo
25
Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
26
et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
27
insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
28
interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo
29
cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
30
propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israhel
31
reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
32
fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
33
anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis
34
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
The Latin Vulgate is in the public domain.
1 Kings 16
1
factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens
2
pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum
3
ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath
4
qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli
5
reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
6
dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo
7
cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum
8
anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annis
9
et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa
10
inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo
11
cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos eius
12
delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae
13
propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis
14
reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
15
anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum
16
cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castris
17
ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa
18
videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est
19
in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israhel
20
reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
21
tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri
22
praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri
23
anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis
24
emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariae
25
fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum
26
ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis
27
reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
28
et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo
29
Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annis
30
et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum
31
nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum
32
et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in Samaria
33
et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum
34
in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun
The Latin Vulgate is in the public domain.
1 Kings 17
1
et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba
2
et factum est verbum Domini ad eum dicens
3
recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem
4
et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi
5
abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem
6
corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
7
post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram
8
factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
9
surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te
10
surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam
11
cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
12
quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur
13
ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea
14
haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae
15
quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die
16
hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae
17
factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus
18
dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum
19
et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum
20
et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius
21
et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius
22
exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit
23
tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus
24
dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est
The Latin Vulgate is in the public domain.