Colossians 1; Colossians 2; Colossians 3; Colossians 4; Philemon 1

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater 2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro 3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes 4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii 6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu 9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio 12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae 14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum 15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae 16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant 18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens 19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt 21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso 23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister 24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia 25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei 26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae 28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu 29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne 2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum 5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae 6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate 7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione 8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi 12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis 13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta 14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci 15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso 16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum 17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi 18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae 19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei 20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis 21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris 22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis
1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens 2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram 3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis 7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro 9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius 10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum 11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus 12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos 14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote 16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo 17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum 18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino 19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas 20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino 21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant 22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum 23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio
1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo 2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione 3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum 4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui 5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes 6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere 7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra 9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis 10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum 11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio 12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei 13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli 14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas 15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam 16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis 17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas 18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen
1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro 2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis 5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos 6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu 7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater 8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet 9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi 10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo 11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis 12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe 13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium 15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere 16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino 17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me 18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa 19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes 20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino 21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies 22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis 23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu 24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei 25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen