Ephesians 1; Ephesians 2; Ephesians 3

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate 5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae 6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae 12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo 13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto 14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius 15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos 16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri 4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati 6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu 8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur 10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus 11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo 13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi 14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua 15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem 16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso 17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem 19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei 20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi 9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit 10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei 11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro 12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius 13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra 14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine 17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati 18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis 21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen