Exodus 4; Exodus 5; Exodus 6

1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus 2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga 3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses 4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam 5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob 6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis 7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae 8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis 9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem 10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum 11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego 12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris 13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es 14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde 15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis 16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent 17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa 18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace 19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam 20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua 21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum 22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel 23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum 24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum 25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es 26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem 27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum 28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat 29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel 30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo 31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
1 post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto 2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam 3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius 4 ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra 5 dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus 6 praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens 7 nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam 8 et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro 9 opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus 10 igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas 11 ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro 12 dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas 13 praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae 14 flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie 15 veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos 16 paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum 17 qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino 18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum 19 videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies 20 occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone 21 et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos 22 reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me 23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos
1 dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua 2 locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus 3 qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis 4 pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae 5 ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei 6 ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis 7 et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum 8 et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus 9 narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum 10 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 11 ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua 12 respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis 13 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti 14 isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi 15 hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon 16 et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem 17 filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas 18 filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres 19 filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas 20 accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem 21 filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri 22 filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri 23 accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 24 filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum 25 at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas 26 iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas 27 hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron 28 in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti 29 et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi 30 et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao