Galatians 4; Galatians 5; Galatians 6

Viewing Multiple Passages

Galatians 4

1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
10 dies observatis et menses et tempora et annos
11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
The Latin Vulgate is in the public domain.

Galatians 5

1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri
2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
8 persuasio non est ex eo qui vocat vos
9 modicum fermentum totam massam corrumpit
10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
12 utinam et abscidantur qui vos conturbant
13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege
19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
The Latin Vulgate is in the public domain.

Galatians 6

1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
5 unusquisque enim onus suum portabit
6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
7 nolite errare Deus non inridetur
8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
The Latin Vulgate is in the public domain.