Genesis 19; Genesis 20; Genesis 21

1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra 2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus 3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt 4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul 5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos 6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait 7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere 8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei 9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores 10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium 11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent 12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac 13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos 14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui 15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis 16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi 17 et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas 18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi 19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar 20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea 21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es 22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor 23 sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor 24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo 25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia 26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis 27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino 28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum 29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat 30 ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius 31 dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae 32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen 33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit 34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro 35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit 36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo 37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem 38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie
1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris 2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam 3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum 4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies 5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc 6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam 7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt 8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde 9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis 10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres 11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam 12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem 13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim 14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam 15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita 16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam 17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt 18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est 2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus 3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac 4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus 5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac 6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi 7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni 8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius 9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham 10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac 11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo 12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen 13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est 14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee 15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant 16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit 17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est 18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum 19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere 20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius 21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti 22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis 23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena 24 dixitque Abraham ego iurabo 25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius 26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie 27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus 28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum 29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum 30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum 31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt 32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti 33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni 34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis