Job 29; Job 30; Job 31

1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit 2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me 3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris 4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo 5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei 6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei 7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi 8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant 9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo 10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat 11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi 12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 15 oculus fui caeco et pes claudo 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam 17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam 18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies 19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea 20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur 21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum 22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum 23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum 24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram 25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei 2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni 3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria 4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum 5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant 6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream 7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant 8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes 9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium 10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur 11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum 12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis 13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium 14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt 15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea 16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis 17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt 18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me 19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri 20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me 21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi 22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide 23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi 24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis 25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi 26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae 27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis 28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi 29 frater fui draconum et socius strutionum 30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate 31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine 2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis 3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam 4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat 5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus 6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam 7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula 8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur 9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum 10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii 11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima 12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina 13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me 14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi 15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus 16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est 21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur 23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui 24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea 25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea 26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare 27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo 28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum 29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius 31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur 32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit 33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam 34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium 35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat 36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi 37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum 38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent 39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi 40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob