URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

John 13; John 14; John 15

1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos 2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se 5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus 6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes 7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea 8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum 9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput 10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes 11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes 12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis 13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim 14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes 15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis 16 amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum 17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea 18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum 19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum 20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit 21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me 22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret 23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus 24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit 25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est 26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis 27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius 28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret 30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox 31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo 32 si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum 33 filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo 34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem 35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem 36 dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea 37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam 38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite 2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum 3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis 4 et quo ego vado scitis et viam scitis 5 dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire 6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me 7 si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum 8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis 9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem 10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera 11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est 12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado 13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio 14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam 15 si diligitis me mandata mea servate 16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum 17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit 18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos 19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis 20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis 21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus 24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris 25 haec locutus sum vobis apud vos manens 26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis 27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet 28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est 29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis 30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam 31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est 2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat 3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis 4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis 5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere 6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent 7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis 8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli 9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea 10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione 11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur 12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos 13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis 14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis 15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis 16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis 17 haec mando vobis ut diligatis invicem 18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit 19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus 20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt 21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me 22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo 23 qui me odit et Patrem meum odit 24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum 25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis 26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me 27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis