John 9; John 10

1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate 2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur 3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo 4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari 5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi 6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius 7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns 8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est 9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum 10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi 11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi 12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio 13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat 14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius 15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video 16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis 17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est 18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat 19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt 20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est 21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur 22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret 23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate 24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est 25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video 26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos 27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri 28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus 29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit 30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit 32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati 33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam 34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras 35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei 36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum 37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est 38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum 39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant 40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus 41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro 2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium 3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas 4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius 5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum 6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis 7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium 8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves 9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet 10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant 11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus 12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves 13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus 14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus 16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor 17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam 18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo 19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos 20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis 21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire 22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis 24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam 25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me 26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis 27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me 28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea 29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei 30 ego et Pater unum sumus 31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum 32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis 33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum 34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis 35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum 37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi 38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre 39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum 40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic 41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum 42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum