Joshua 12; Joshua 13; Joshua 14; Joshua 15

1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem 2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon 3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga 4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos 5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon 6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse 7 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas 8 tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus 9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus 10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus 11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus 12 rex Eglon unus rex Gazer unus 13 rex Dabir unus rex Gader unus 14 rex Herma unus rex Hered unus 15 rex Lebna unus rex Odollam unus 16 rex Maceda unus rex Bethel unus 17 rex Thaffua unus rex Afer unus 18 rex Afec unus rex Saron unus 19 rex Madon unus rex Asor unus 20 rex Someron unus rex Acsaph unus 21 rex Thenach unus rex Mageddo unus 22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus 23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus 24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus
1 Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa 2 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri 3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas 4 ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei 5 eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath 6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi 7 et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse 8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam 9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon 10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon 11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca 12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit 13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem 14 tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi 15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas 16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba 17 et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon 18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth 19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis 20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth 21 omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae 22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis 23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum 24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est 25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba 26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir 27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam 28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum 29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem 30 cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida 31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas 32 hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam 33 tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi
1 hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel 2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui 3 duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos 4 sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua 5 sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram 6 accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne 7 quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur 8 fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum 9 iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum 10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum 11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum 12 da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi 13 benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem 14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel 15 nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis
1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae 2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem 3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa 4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae 5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium 6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel 8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum 10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna 11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur 12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis 13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron 14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach 15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum 16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem 17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem 18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit 19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius 20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas 21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur 22 et Cina et Dimona Adeda 23 et Cedes et Asor Iethnan 24 Zif et Thelem Baloth 25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor 26 Aman Same et Molada 27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth 28 et Asersual et Bersabee et Baziothia 29 Bala et Hiim Esem 30 et Heltholad Exiil et Harma 31 Siceleg et Medemena et Sensenna 32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum 33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena 34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim 35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca 36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum 37 Sanan et Adesa et Magdalgad 38 Delean et Mesfa et Iecthel 39 Lachis et Bascath et Aglon 40 Thebbon et Lehemas et Chethlis 41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum 42 Labana et Aether et Asan 43 Ieptha et Esna et Nesib 44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum 45 Accaron cum vicis et villulis suis 46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius 47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius 48 et in monte Samir et Iether et Soccho 49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir 50 Anab et Isthemo et Anim 51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum 52 Arab et Roma et Esaan 53 Ianum et Bethafua et Afeca 54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum 55 Maon et Chermel et Zif et Iotae 56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe 57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum 58 Alul et Bethsur et Gedor 59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum 60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum 61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha 62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum 63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem