Leviticus 19; Leviticus 20; Leviticus 21

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester 3 unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester 4 nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester 5 si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis 6 eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis 7 si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus 8 portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo 9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester 11 non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum 12 non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane 14 non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus 15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo 16 non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus 17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum 18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus 19 leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris 20 homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera 21 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem 22 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum 23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis 24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino 25 quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester 26 non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia 27 neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam 28 et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus 29 ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo 30 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus 31 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester 32 coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus 33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei 34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester 35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura 36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti 37 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum 3 et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum 4 quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere 5 ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui 6 anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui 7 sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester 8 custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos 9 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum 10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera 11 qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos 12 si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos 13 qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos 14 qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri 15 qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite 16 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos 17 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam 18 qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui 19 turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam 20 qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur 21 qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt 22 custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi 23 nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos 24 vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis 25 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta 26 eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei 27 vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos
1 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum 2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque 3 et sorore virgine quae non est nupta viro 4 sed nec in principe populi sui contaminabitur 5 non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras 6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt 7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo 8 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos 9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur 10 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur 12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus 13 virginem ducet uxorem 14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo 15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum 16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo 18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso 19 si fracto pede si manu 20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus 21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo 22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario 23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos 24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata