Luke 19; Luke 20

1 et ingressus perambulabat Hiericho 2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives 3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat 4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus 5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere 6 et festinans descendit et excepit illum gaudens 7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset 8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum 9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae 10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat 11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur 12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti 13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio 14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos 15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset 16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit 17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates 18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas 19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates 20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario 21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti 22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud 24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet 25 et dixerunt ei domine habet decem mnas 26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo 27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me 28 et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma 29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos 30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite 31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat 32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum 33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum 34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet 35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum 36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via 37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus 38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis 39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos 40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt 41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens 42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis 43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique 44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae 45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes 46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum 47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus 2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem 3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi 4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus 5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi 6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse 7 et responderunt se nescire unde esset 8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio 9 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus 10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem 11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem 12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt 13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur 14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas 15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae 16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit 17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum 19 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam 20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis 21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces 22 licet nobis dare tributum Caesari an non 23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis 24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris 25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo 26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt 27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum 28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo 29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis 30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio 31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt 32 novissima omnium mortua est et mulier 33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem 34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias 35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores 36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis 37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob 38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei 39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti 40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare 41 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse 42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est 45 audiente autem omni populo dixit discipulis suis 46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis 47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem