Luke 21; Luke 22

1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites 2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo 3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit 4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit 5 et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit 6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur 7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient 8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos 9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis 10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum 11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt 12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum 13 continget autem vobis in testimonium 14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri 16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum 18 et capillus de capite vestro non peribit 19 in patientia vestra possidebitis animas vestras 20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius 21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam 22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt 23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum 25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum 26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate 28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra 29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores 30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas 31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei 32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant 33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient 34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae 36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis 37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti 38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha 2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem 3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim 4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis 5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare 6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis 7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha 8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus 9 at illi dixerunt ubi vis paremus 10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat 11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem 12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate 13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha 14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo 15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar 16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei 17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos 18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat 19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem 20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur 21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa 22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur 23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset 24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior 25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur 26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator 27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat 28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis 29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel 31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos 33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire 34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me 35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil 36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium 37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent 38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est 39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli 40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem 41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat 42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat 43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat 44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram 45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia 46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem 47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum 48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis 49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio 50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram 51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum 52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus 53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum 54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe 55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum 56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat 57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum 58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum 59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est 60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus 61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis 62 et egressus foras Petrus flevit amare 63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes 64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit 65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum 66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis 67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi 68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis 69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei 70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum 71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius