Numbers 1; Numbers 2

1 locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens 2 tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini 3 a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron 4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis 5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur 6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai 7 de Iuda Naasson filius Aminadab 8 de Isachar Nathanahel filius Suar 9 de Zabulon Heliab filius Helon 10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis 12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai 13 de Aser Phegihel filius Ochran 14 de Gad Heliasaph filius Duhel 15 de Nepthali Ahira filius Henan 16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel 17 quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine 18 et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra 19 sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai 20 de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 21 quadraginta sex milia quingenti 22 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 23 quinquaginta novem milia trecenti 24 de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent 25 quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 26 de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 27 recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti 28 de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent 29 recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti 30 de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 31 quinquaginta septem milia quadringenti 32 de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 33 quadraginta milia quingenti 34 porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere 35 triginta duo milia ducenti 36 de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 37 triginta quinque milia quadringenti 38 de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 39 sexaginta duo milia septingenti 40 de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 41 quadraginta milia et mille quingenti 42 de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 43 quinquaginta tria milia quadringenti 44 hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum 45 fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere 46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta 47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis 48 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 49 tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur 51 cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur 52 metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum 53 porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii 54 fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi
1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis 3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar 6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti 7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti 20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum