URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Proverbs 19; Proverbs 20; Proverbs 21

1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens 2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit 3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo 4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur 5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet 6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti 7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona 9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit 10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus 11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi 12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius 13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier 14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens 15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet 16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur 17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei 18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam 19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet 20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis 21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit 22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax 23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi 24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam 25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam 26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix 27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae 28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem 29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens 2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam 3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis 4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei 5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud 6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet 7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet 8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo 9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato 10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum 11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius 12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque 13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus 14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur 15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae 16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo 17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo 18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella 19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis 20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris 21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit 22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te 23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona 24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam 25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare 26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem 27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris 28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius 29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities 30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud 2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus 3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae 4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum 5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate 6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis 7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium 8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius 9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo 11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam 12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum 13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur 14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam 15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem 16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur 17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur 18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus 19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda 20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud 21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam 22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius 23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam 24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam 25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari 26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit 27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere 28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam 29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam 30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum 31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet