Proverbs 24; Proverbs 25; Proverbs 26

1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis 2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur 3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur 4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima 5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus 6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt 7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum 8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur 9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor 10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua 11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses 12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua 13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo 14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit 15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius 16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum 17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum 18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam 19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios 20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur 21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis 22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit 23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum 24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus 25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio 26 labia deosculabitur qui recta verba respondet 27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam 28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis 29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum 30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti 31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat 32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam 33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas 34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
1 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda 2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem 3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile 4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum 5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius 6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris 7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe 8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum 9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles 10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset 11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo 12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem 13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit 14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens 15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam 16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud 17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te 18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum 19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae 20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo 21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere 22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi 23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem 24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua 26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio 27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria 28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
1 quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria 2 sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet 3 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium 4 ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis 5 responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur 6 claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum 7 quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola 8 sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem 9 quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum 10 iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat 11 sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam 12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus 13 dicit piger leaena in via leo in itineribus 14 sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo 15 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit 16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias 17 sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius 18 sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem 19 sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci 20 cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt 21 sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas 22 verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris 23 quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata 24 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos 25 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius 26 qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio 27 qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum 28 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas