Psalm 140; Psalm 141; Psalm 142; Psalm 143; Psalm 144; Psalm 145

1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te 2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum 5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum 6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam 9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem 10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
1 intellectus David cum esset in spelunca oratio 2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio 4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi 5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam 6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium 7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me 8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
1 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia 2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi 4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum 5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar 6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma 7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum 8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam 9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi 10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me 3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum 4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt 5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos 7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum 8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno 11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi 13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis 14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum 15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
1 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi 2 per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi 3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis 4 generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt 5 magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt 6 et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt 7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt 8 miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors 9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius 10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi 11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui 13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis 14 adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos 15 oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno 16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione 17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate 19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos 20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet 21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi
1 alleluia Aggei et Zacchariae 2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus 3 in filiis hominum quibus non est salus 4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum 5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius 6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis 7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos 8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet 10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem