URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Psalm 40; Psalm 41; Psalm 42; Psalm 43; Psalm 44; Psalm 45

1 in finem psalmus David 2 beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus 3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius 4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius 5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi 6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius 7 et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur 8 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi 9 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat 10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem 11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis 12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me 13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum 14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
1 in finem in intellectum filiis Core 2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus 3 sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei 4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus 5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis 6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei 7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico 8 abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt 9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae 10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus 11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus 12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
1 psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me 2 quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus 3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua 4 et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
1 in finem filiis Core ad intellectum 2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos 4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis 5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob 6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis 7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti 9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma 10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris 11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi 12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro 15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis 16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me 17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo 19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis 21 si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum 22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis 23 exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem 24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae 25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster 26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto 2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis 3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum 4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime 5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua 6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis 7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui 8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis 9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te 10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate 11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui 12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum 13 *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis 14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis 15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi 16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis 17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram 18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus 2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis 3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris 4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma 5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus 6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo 7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra 8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma 9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram 10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne 11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra 12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob