URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Psalm 66; Psalm 67; Psalm 68; Psalm 69

1 in finem in hymnis psalmus cantici 2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma 3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum 4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma 6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster 8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
1 in finem David psalmus cantici 2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius 3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei 4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia 5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius 6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo 7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris 8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma 9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel 10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam 11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa 13 rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia 14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri 15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon 16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis 17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem 18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto 19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus 20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma 21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis 22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis 23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris 24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto 26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum 27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel 28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali 29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis 30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera 31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt 32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo 33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo; 34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis 35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus 36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
1 in finem pro his qui commutabuntur David 2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam 3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me 4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum 5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam 6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita 7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel 8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam 9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi 12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam 13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum 14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae 15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum 16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum 17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me 18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me 19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me 20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam 21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto 23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum 24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos 26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet 27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt 28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua 29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me 31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude 32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas 33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra 34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit 35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis 36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam 37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus 2 Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina; 3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam 4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge 5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum 6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris