Psalms 129; Psalms 130; Psalms 131; 1 Corinthians 11:1-16

Viewing Multiple Passages

Psalms 129

1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
5 speravit anima mea in Domino
6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Psalms 130

1 canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me
2 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea
3 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

Psalms 131

1 canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
4 si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
5 et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
6 ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
7 introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
8 surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
9 sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
13 quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea

1 Corinthians 11:1-16

1 imitatores mei estote sicut et ego Christi
2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei